Digesta Iustiniani 21.1.1
inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium
D.21.1.1pr. Labeo scribit edictum ædilium curulium de venditionibus rerum esse tam earum quæ soli sint quam earum quæ mobiles aut se moventes.
D.21.1.1.1 Aiunt ædiles: ‘Qui mancipia vendunt certiores faciant emptores, quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit: eademque omnia, cum ea mancipia venibunt, palam recte pronuntianto․ quodsi mancipium adversus ea venisset, sive adversus quod dictum promissumve fuerit cum veniret, fuisset, quod eius præstari oportere dicetur: emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus, ut id mancipium redhibeatur․ si quid autem post venditionem traditionemque deterius emptoris opera familiæ procuratorisve eius factum erit, sive quid ex eo post venditionem natum adquisitum fuerit, et si quid aliud in venditione ei accesserit, sive quid ex ea re fructus pervenerit ad emptorem, ut ea omnia restituat․ item si quas accessiones ipse præstiterit, ut recipiat․ item si quod mancipium capitalem fraudem admiserit, mortis consciscendæ sibi causa quid fecerit, inve harenam depugnandi causa ad bestias intromissus fuerit, ea omnia in venditione pronuntianto: ex his enim causis iudicium dabimus․ hoc amplius si quis adversus ea sciens dolo malo vendidisse dicetur, iudicium dabimus’.
D.21.1.1.2 Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur fallaciis vendentium et emptoribus succurratur, quicumque decepti a venditoribus fuerint: dummodo sciamus venditorem, etiamsi ignoravit ea quæ ædiles præstari iubent, tamen teneri debere․ nec est hoc iniquum: potuit enim ea nota habere venditor: neque enim interest emptoris, cur fallatur, ignorantia venditoris an calliditate.
D.21.1.1.3 Illud sciendum est edictum hoc non pertinere ad venditiones fiscales.
D.21.1.1.4 Si tamen res publica aliqua faciat venditionem, edictum hoc locum habebit.
D.21.1.1.5 In pupillaribus quoque venditionibus erit edicto locus.
D.21.1.1.6 Si intellegatur vitium morbusve mancipii (ut plerumque signis quibusdam solent demonstrare vitia), potest dici edictum cessare: hoc enim tantum intuendum est, ne emptor decipiatur.
D.21.1.1.7 Sed sciendum est morbum apud Sabinum sic definitum esse habitum cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius ad id facit deteriorem, cuius causa natura nobis eius corporis sanitatem dedit: id autem alias in toto corpore, alias in parte accidere (namque totius corporis morbus est puta φϑίσις febris, partis veluti cæcitas, licet homo itaque natus sit): vitiumque a morbo multum differre, ut puta si quis balbus sit, nam hunc vitiosum magis esse quam morbosum. ego puto ædiles tollendæ dubitationis gratia bis κατὰ τοῦ αὐτοῦ idem dixisse, ne qua dubitatio superesset.
D.21.1.1.8 Proinde si quid tale fuerit vitii sive morbi, quod usum ministeriumque hominis impediat, id dabit redhibitioni locum, dummodo meminerimus non utique quodlibet quam levissimum efficere, ut morbosus vitiosusve habeatur․ proinde levis febricula aut vetus quartana quæ tamen iam sperni potest vel vulnusculum modicum nullum habet in se delictum, quasi pronuntiatum non sit: contemni enim hæc potuerunt․ exempli itaque gratia referamus, qui morbosi vitiosique sunt.
D.21.1.1.9 Apud Vivianum quæritur, si servus inter fanaticos non semper caput iactaret et aliqua profatus esset, an nihilo minus sanus videretur. et ait Vivianus nihilo minus hunc sanum esse: neque enim nos, inquit, minus animi vitiis aliquos sanos esse intellegere debere: alioquin, inquit, futurum, ut in infinito hac ratione multos sanos esse negaremus ut puta levem superstitiosum iracundum contumacem et si qua similia sunt animi vitia: magis enim de corporis sanitate, quam de animi vitiis promitti․ interdum tamen, inquit, vitium corporale usque ad animum pervenire et eum vitiare: veluti contingeret φρενητικῷ, quia id ei ex febribus acciderit․ quid ergo est? si quid sit animi vitium tale, ut id a venditore excipi oporteret neque id venditor cum sciret pronuntiasset, ex empto eum teneri.
D.21.1.1.10 Idem Vivianus ait, quamvis aliquando quis circa fana bacchatus sit et responsa reddiderit, tamen, si nunc hoc non faciat, nullum vitium esse․ neque eo nomine, quod aliquando id fecit, actio est, sicuti si aliquando febrem habuit: ceterum si nihilo minus permaneret in eo vitio, ut circa fana bacchari soleret et quasi demens responsa daret, etiamsi per luxuriam id factum est, vitium tamen esse, sed vitium animi, non corporis, ideoque redhiberi non posse, quoniam ædiles de corporalibus vitiis loquuntur: attamen ex empto actionem admittit.
D.21.1.1.11 Idem dicit etiam in his, qui præter modum timidi cupidi avarique sunt aut iracundi
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
