Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 20.6.9

QUIBUS MODIS PIGNUS VEL HYPOTHECA SOLVITUR

inscriptio Modestinus libro quarto responsorum

D.20.6.9pr. Titius Sempronio fundum pignori dedit et eundem fundum postea Gaio Seio pignori dedit, atque ita idem Titius Sempronio et Gaio Seio fundum eundem in assem vendidit, quibus pignori ante dederat in solidum singulis․ quæro, an venditione interposita ius pignoris exstinctum sit ac per hoc ius solum emptionis apud ambos permanserit․ Modestinus respondit dominium ad eos de quibus quæritur emptionis iure pertinere: cum consensum mutuo venditioni dedisse proponantur, invicem pigneraticiam actionem eos non habere.

D.20.6.9.1 Titius Seio pecuniam sub pignore fundi dederat: qui fundus cum esset rei publicæ ante obligatus, secundus creditor pecuniam rei publicæ eam solvit: sed Mævius exstitit, qui dicebat ante rem publicam sibi fundum obligatum fuisse: inveniebatur autem Mævius instrumento cautionis cum re publica facto a Seio interfuisse et subscripsisse, quo caverat seius fundum nulli alii esse obligatum: quæro, an actio aliqua in rem Mævio competere potest․ Modestinus respondit pignus, cui is de quo quæritur consensit, minime eum retinere posse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑