Digesta Iustiniani 20.6.8.2
inscriptio Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
D.20.6.8pr. Sicut de re corporali extincta, ita et usu fructu exstincto pignus hypothecave perit.
D.20.6.8.1 Creditor, ne pignori hypothecæve sit res, pacisci potest: et ideo si heredi pactus fuerit, ei quoque proderit pactum, cui restituit hereditatem ex senatus consulto Trebelliano.
D.20.6.8.2 Si procurator debitoris in rem suam sit, non puto dubitari debere, quin pactum noceat creditori․ itemque si a parte creditoris procurator in rem suam exstiterit, paciscendo inutilem sibi faciet hypothecariam actionem, in tantum, ut putem recte dici et dominis litis hoc casu nocere hanc exceptionem.
D.20.6.8.3 Si convenerit, ne pars dimidia pro indiviso pignori sit, quæcumque fundi eius pars a quolibet possessore petatur, dimidia non recte petetur.
D.20.6.8.4 Si plures dederint pro indiviso et cum uno creditor paciscatur, ne hypothecæ sit, deinde ab eo petat, etiamsi hic cum quo pactus est solidum fundum possideat, pro indiviso quia de parte convenisset, non repellit eum a toto.
D.20.6.8.5 An pacisci possint filius familias et servus, ne res pignori sit, quam peculiariter hypothecam acceperint et habent liberam administrationem, videamus, an quemadmodum donare non possunt, ita nec pacisci ne pignori sit possint․ sed dicendum est, ut concedere possint, scilicet si pretium pro pactione accipiant, quasi vendant.
D.20.6.8.6 Si voluntate creditoris fundus alienatus est, inverecunde applicari sibi eum creditor desiderat, si tamen effectus sit secutus venditionis: nam si non venierit, non est satis ad repellendum creditorem, quod voluit venire.
D.20.6.8.7 Supervacuum est quærere agrum specialiter hypothecæ datum permissu creditoris venisse, si ipse debitor rem possideat: nisi quod potest fieri, ut debitor permissu creditoris vendiderit, deinde postea bona fide redemerit ab eodem vel ab alio, ad quem per successionem ea res pertinere coepisset, aut si ipse debitor emptori heres exstiterit: verumtamen cum pecunia soluta non sit, doli mali suspicio inerit translata ad præsens tempus, ut possit creditor replicationem doli mali obicere.
D.20.6.8.8 Illud videamus, si Titius debitor voluntate creditoris sui vendiderit Mævio vel ei, a quo Mævius emerit, et postea Mævius Titio heres exstiterit et creditor ab eo petat, quid iuris sit․ sed iniquum est auferri ei rem a creditore, qui non successionis iure, sed alio modo rem nactus est․ potest tamen dici, cum Titii dolus in re versaretur, ne creditor a possessore pecuniam recipiat, iniquissimum esse ludificari eum.
D.20.6.8.9 Quod si is fundus a Mævio alicui obligatus possideatur, cui nondum satisfactum erit, tunc rursus æquum erit excipi ‘si non voluntate creditoris veniit’: licet enim dolus malus debitoris interveniat qui non solvit, tamen secundus creditor qui pignori accepit potior est.
D.20.6.8.10 Tutius tamen est, si debitor a creditore petat, ut ei permittat pignus vendere, quo magis satisfaciat, ante cautionem accipere ab eo, qui rem empturus erit, ut pretium rei venditæ usque ad summam debiti creditori solvatur.
D.20.6.8.11 Venditionis autem appellationem generaliter accipere debemus, ut et si legare permisit, valeat quod concessit: quod ita intellegemus, ut, si legatum repudiatum fuerit, convalescat pignus.
D.20.6.8.12 Si debitor vendiderit rem nec tradiderit, an non repellatur creditor, quasi adhuc res in bonis sit debitoris, an vero, cum teneatur ex empto, pignus exstinguatur? quod et magis est․ sed quid si pretium venditor consecutus non sit nec paratus sit emptor dare? tantundem potest dici.
D.20.6.8.13 Sed si permiserit creditor vendere, debitor vero donaverit, an exceptione illum summoveat? an facti sit magis quæstio, numquid ideo veniri voluit, ut pretio accepto ipsi quoque res expediat? quo casu non nocebit consensus․ quodsi in dotem dederit, vendidisse in hoc casu recte videtur propter onera matrimonii․ in contrarium, si concessit donare et vendiderit debitor, repelletur creditor, nisi si quis dicat ideo concessisse donari, quod amicus erat creditori is cui donabatur.
D.20.6.8.14 Quod si concesserit decem vendere, ille quinque vendiderit, dicendum est non esse repellendum creditorem: in contrarium non erit quærendum, quin recte vendit, si pluris vendiderit, quam concessit creditor.
D.20.6.8.15 Non videtur autem consensisse creditor, si sciente eo debitor rem vendiderit, cum ideo passus est veniri, quod sciebat ubique pignus sibi durare․ sed si subscripserit forte in tabulis emptionis, consensisse videtur, nisi manifeste appareat deceptum esse․ quod observari oportet et si sine scriptis consenserit.
D.20.6.8.16 Si debitori concessum sit et heres eius vendiderit, potest facti quæstio esse, quid intellexit creditor․ sed recte venisse dicendum est: hæ enim suptilitates ab iudicibus non admittuntur.
D.20.6.8.17 Si debitor forte concessa venditione desierit possidere et novus possessor vendiderit, an duret pignus, quasi personæ permiserit creditor? quod et magis est: nam si novo possessori, non debitori a quo hypothecam accepit, concessit creditor vendere, dicendum est nocere ei exceptionem.
D.20.6.8.18 Sed si intra annum aut biennium consenserit creditor vendere, post hoc tempus vendendo non aufert pignus creditori.
D.20.6.8.19 Si creditor hypothecaria usus a possessore litis æstimationem consecutus fuerit et a debitore petat debitum, puto doli mali exceptionem ei obstaturam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
