Digesta Iustiniani 20.6.7.1
inscriptio Gaius libro singulari ad formulam hypothecariam
D.20.6.7pr. Si consensit venditioni creditor, liberatur hypotheca: sed in his pupilli consensus non debet aliter ratus haberi, quam si præsente tutore auctore consenserit aut etiam ipse tutor, scilicet si commodum aliquid vel satis ei fieri ex eo iudex æstimaverit.
D.20.6.7.1 Videbimus, si procurator omnium bonorum consensit vel servus actor, cui et solvi potest et in id præpositus est, an teneat consensus eorum․ et dicendum est non posse, nisi specialiter hoc eis mandatum est.
D.20.6.7.2 Sed si cum debitoris procuratore convenit, ne sit res obligata, dicendum est id debitori per doli exceptionem prodesse: cum autem cum servo eius convenerit, per ipsam pacti exceptionem conventi debet.
D.20.6.7.3 Si convenit de parte pro indiviso alienanda, si certa res est quæ venit, potest dici de reliqua parte ab initio agi oportere nec obstat exceptio.
D.20.6.7.4 Illud tenendum est, si quis communis rei partem pro indiviso dederit hypothecæ, divisione facta cum socio non utique eam partem creditori obligatam esse, quæ ei obtingit qui pignori dedit, sed utriusque pars pro indiviso pro parte dimidia manebit obligata.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
