Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 20.6.6

QUIBUS MODIS PIGNUS VEL HYPOTHECA SOLVITUR

inscriptio Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum

D.20.6.6pr. Item liberatur pignus, sive solutum est debitum sive eo nomine satisfactum est․ sed et si tempore finitum pignus est, idem dicere debemus, vel si qua ratione obligatio eius finita est.

D.20.6.6.1 Qui paratus est solvere, merito pignus videtur liberasse: qui vero non solvere, sed satisfacere paratus est, in diversa causa est․ ergo satisfecisse prodest, quia sibi imputare debet creditor, qui satisfactionem admisit vice solutionis: at qui non admittit satisfactionem, sed solutionem desiderat, culpandus non est.

D.20.6.6.2 In satisdatione autem non utimur Atilicini sententia, qui putabat, si satisdetur alicui certæ pecuniæ, recedere eum a pignoribus debere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑