Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 20.6.4

QUIBUS MODIS PIGNUS VEL HYPOTHECA SOLVITUR

inscriptio Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum

D.20.6.4pr. Si debitor, cuius res pignori obligatæ erant, servum quem emerat redhibuerit, an desinat Servianæ locus esse? et magis est, ne desinat, nisi ex voluntate creditoris hoc factum est.

D.20.6.4.1 Si in venditione pignoris consenserit creditor vel ut debitor hanc rem permutet vel donet vel in dotem det, dicendum erit pignus liberari, nisi salva causa pignoris sui consensit vel venditioni vel ceteris: nam solent multi salva causa pignoris sui consentire․ sed si ipse vendiderit creditor, sic tamen venditionem fecit, ne discederet a pignore, nisi ei satisfiat, dicendum erit exceptionem ei non nocere․ sed et si non concesserat pignus venumdari, sed ratam habuit venditionem, idem erit probandum.

D.20.6.4.2 Belle quæritur, si forte venditio rei specialiter obligatæ non valeat, an nocere hæc res creditori debeat quod consensit, ut puta si qua ratio iuris venditionem impediat? dicendum est pignus valere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑