Digesta Iustiniani 20.6.11
inscriptio Paulus libro quarto responsorum
D.20.6.11pr. Lucius Titius cum esset uxori suæ Gaiæ Seiæ debitor sub pignore sive hypotheca prædiorum, eadem prædia cum uxore sua Seiæ Septiciæ communis filiæ nomine Sempronio marito eius futuro in dotem dedit:
D.20.6.11.1 postea defuncto Lucio Titio Septicia filia abstinuit se hereditate paterna: quæro, an mater eius hypothecam persequi possit․ Paulus respondit pignoris quidem obligationem prædiorum Gaiam Seiam, quæ viro pro filia communi in dotem eadem danti consensit, cum communis filiæ nomine darentur, remisisse videri, obligationem autem personalem perseverasse: sed adversus eam, quæ patris hereditate se abstinuit, actionem non esse dandam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
