Digesta Iustiniani 20.6.1.1
inscriptio Papinianus libro undecimo responsorum
D.20.6.1pr. Debitoris absentis amicus negotia gessit et pignora citra emptionem pecunia sua liberavit: ius pristinum domino restitutum videtur. igitur qui negotium gessit, utilem Servianam dari sibi non recte desiderabit: si tamen possideat, exceptione doli defenditur.
D.20.6.1.1 Cum venditor numerata sibi parte pretii prædium quod venierat pignori accepisset ac postea residuum pretium emptori litteris ad eum missis donasset, eoque defuncto donationem quibusdam modis inutilem esse constabat․ iure pignoris fiscum frustra petere prædium, qui successerat in locum venditoris, apparuit, cuius pignoris solutum esse pactum prima voluntate donationis constabat, quoniam inutilem pecuniæ donationem lex facit, cui non est locus in pignore liberando.
D.20.6.1.2 Defensor absentis cautionem iudicatum solvi præstitit: in dominum iudicio postea translato fideiussores ob rem iudicatam quos defensor dedit non tenebuntur nec pignora quæ dederunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
