Digesta Iustiniani 20.5.3
inscriptio Papinianus libro tertio responsorum
D.20.5.3pr. Cum prior creditor pignus iure conventionis vendidit, secundo creditori non superesse ius offerendæ pecuniæ convenit.
D.20.5.3.1 Si tamen debitor non interveniente creditore pignus vendiderit eiusque pretium priori creditori solverit, emptori poterit offerri quod ad alium creditorem de nummis eius pervenit et usuræ medii temporis: nihil enim interest, debitor pignus datum vendidit an denuo pignori obliget.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
