Digesta Iustiniani 20.4.ult
inscriptio Scævola libro vicesimo septimo digestorum
D.20.4.21pr. Titius Seiæ ob summam, qua ex tutela ei condemnatus erat, obligavit pignori omnia bona sua quæ habebat quæque habiturus esset: postea mutuatus a fisco pecuniam pignori ei res suas omnes obligavit: et intulit Seiæ partem debiti et reliquam summam novatione facta eidem promisit, in qua obligatione similiter ut supra de pignore convenit. quæsitum est, an Seia præferenda sit fisco et in illis rebus, quas Titius tempore prioris obligationis habuit, item in his rebus, quas post priorem obligationem adquisiit, donec universum debitum suum consequatur․ respondit nihil proponi․ cur non sit præferenda.
D.20.4.21.1 Negotiatori marmorum creditur sub pignore lapidum, quorum pretia venditores ex pecunia creditoris acceperant: idem debitor conductor horreorum Cæsaris fuit, ob quorum pensiones aliquot annis non solutas procurator exactioni præpositus ad lapidum venditionem officium suum extendit: quæsitum est, an iure pignoris eos creditor retinere possit․ respondit secundum ea quæ proponerentur posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
