Digesta Iustiniani 20.4.9.1
inscriptio Africanus libro octavo quæstionum
D.20.4.9pr. Qui balneum ex calendis proximis conduxerat, pactus erat, ut homo Eros pignori locatori esset, donec mercedes solverentur: idem ante calendas Iulias eundem Erotem alii ob pecuniam creditam pignori dedit․ consultus, an adversus hunc creditorem petentem Erotem locatorem prætor tueri deberet, respondit debere: licet enim eo tempore homo pignori datus esset, quo nondum quicquam pro conductione deberetur, quoniam tamen iam tunc in ea causa Eros esse coepisset, ut invito locatore ius pignoris in eo solvi non posset, potiorem eius causam habendam.
D.20.4.9.1 Amplius etiam sub condicione creditorem tuendum putabat adversus eum, cui postea quicquam deberi coeperit, si modo non ea condicio sit, quæ invito debitore impleri non possit.
D.20.4.9.2 Sed et si heres ob ea legata, quæ sub condicione data erant, de pignore rei suæ convenisset et postea eadem ipsa pignora ob pecuniam creditam pignori dedit ac post condicio legatorum exstitit, hic quoque tuendum eum, cui prius pignus datum esset, existimavit.
D.20.4.9.3 Titia prædium alienum Titio pignori dedit, post Mævio: deinde domina eius pignoris facta marito suo in dotem æstimatum dedit․ si Titio soluta sit pecunia, non ideo magis Mævii pignus convalescere placebat․ tunc enim priore dimisso sequentis confirmatur pignus, cum res in bonis debitoris inveniatur: in proposito autem maritus emptoris loco est: atque ideo, quia neque tunc cum Mævio obligaretur neque cum Titio solveretur in bonis mulieris fuerit, nullum tempus inveniri, quo pignus Mævii convalescere possit․ hæc tamen ita, si bona fide in dotem æstimatum prædium maritus accepit, id est si ignoravit Mævio obligatum esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
