Digesta Iustiniani 20.4.7
inscriptio Ulpianus libro tertio disputationum
D.20.4.7pr. Idemque est, si ex nummis pupilli fuerit res comparata․ quare si duorum pupillorum nummis fuerit res comparata, ambo in pignus concurrent pro his portionibus, quæ in pretium rei fuerint expensæ․ quod si res non in totum ex nummis cuiusdam comparata est, erit concursus utriusque creditoris, id est et antiquioris et eius cuius nummis comparata est.
D.20.4.7.1 Si tibi quæ habiturus sum obligaverim et Titio specialiter fundum, si in dominium meum pervenerit, mox dominium eius adquisiero, putat Marcellus concurrere utrumque creditorem et in pignore: non enim multum facit, quod de suo nummos debitor dederit, quippe cum res ex nummis pigneratis empta non sit pignerata ob hoc solum, quod pecunia pignerata erat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
