Digesta Iustiniani 20.2.5
inscriptio Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
D.20.2.5pr. Pomponius libro tertio decimo variarum lectionum scribit, si gratuitam habitationem conductor mihi præstiterit, invecta a me domino insulæ pignori non esse.
D.20.2.5.1 Item: illud, inquit, videndum est voluntate domini induci pignus ita posse, ut in partem debiti sit obligatum.
D.20.2.5.2 Si quis fideiubeat, cum res illius a debitore pro quo fideiussit pignori data sit, bellissime intellegitur hoc ipso, quod fideiubeat, quodammodo mandare res suas esse obligatas․ sane si postea sint eius res hypothecæ datæ, non erunt obligatæ.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
