Digesta Iustiniani 20.2.4.1
inscriptio Neratius libro primo membranarum
D.20.2.4pr. Eo iure utimur, ut quæ in prædia urbana inducta illata sunt pignori esse credantur, quasi id tacite convenerit: in rusticis prædiis contra observatur.
D.20.2.4.1 Stabula quæ non sunt in continentibus ædificiis quorum prædiorum ea numero habenda sint, dubitari potest․ et quidem urbanorum sine dubio non sunt, cum a ceteris ædificiis separata sint: quod ad causam tamen talis taciti pignoris pertinet, non multum ab urbanis prædiis differunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
