Digesta Iustiniani 20.1.4
inscriptio Gaius libro singulari de formula hypothecaria
D.20.1.4 Contrahitur hypotheca per pactum conventum, cum quis paciscatur, ut res eius propter aliquam obligationem sint hypothecæ nomine obligatæ: nec ad rem pertinet, quibus fit verbis, sicuti est et in his obligationibus quæ consensu contrahuntur․ et ideo et sine scriptura si convenit ut hypotheca sit et probari poterit, res obligata erit de qua conveniunt․ fiunt enim de his scripturæ, ut quod actum est per eas facilius probari poterit: et sine his autem valet quod actum est, si habeat probationem: sicut et nuptiæ sunt, licet testationes in scriptis habitæ non sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
