Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 20.1.34

DE PIGNORIBUS ET HYPOTHECIS ET QUALITER EA CONTRAHANTUR ET DE PACTIS EORUM

inscriptio Scævola libro vicesimo septimo digestorum

D.20.1.34pr. Cum tabernam debitor creditori pignori dederit, quæsitum est, utrum eo facto nihil egerit, an tabernæ appellatione merces, quæ in ea erant, obligasse videatur? et si eas merces per tempora distraxerit et alias comparaverit easque in eam tabernam intulerit et decesserit, an omnia quæ ibi deprehenduntur creditor hypothecaria actione petere possit, cum et mercium species mutatæ sint et res aliæ illatæ? respondit: ea, quæ mortis tempore debitoris in taberna inventa sunt, pignori obligata esse videntur.

D.20.1.34.1 Idem quæsiit, cum epistula talis emissa sit: ‘Δανεισάμενος παρὰ σοῦ δηνάρια πεντακόσια παρεκάλεσά σε μὴ βεβαιωτήν ἀλλ᾽ ὑποϑήκην παρ᾽ ἐμοῦ λαβεῖν· οἶδας γὰρ ἀκριβῶς, ὅτι καὶ ἡ ταβέρνα καὶ οἱ δοῦλοί μου οὐδενὶ κατέχονται ἢ σοὶ· καὶ ὡς εὐσχήμονι ἀνϑρώπῳ ἐπίστευσας’: an pignus contractum sit an vero ea epistula nullius momenti sit, cum sine die et consule sit. respondit, cum convenisse de pignoribus videtur, non idcirco obligationem pignorum cessare, quod dies et consules additi vel tabulæ signatæ non sint.

D.20.1.34.2 Creditor pignori accepit a debitore quidquid in bonis habet habiturusve esset: quæsitum est, an corpora pecuniæ, quam idem debitor ab alio mutuam accepit, cum in bonis eius facta sint, obligata creditori pignoris esse coeperint․ respondit coepisse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑