Digesta Iustiniani 20.1.3
inscriptio Papinianus libro vicesimo quæstionum
D.20.1.3pr. Si superatus sit debitor, qui rem suam vindicabat, quod suam non probaret, æque servanda erit creditori actio Serviana probanti res in bonis eo tempore, quo pignus contrahebatur, illius fuisse․ sed et si victus sit debitor vindicans hereditatem, iudex actionis Servianæ neglecta de hereditate dicta sententia pignoris causam inspicere debebit․ atquin aliud in legatis et libertatibus dictum est, cum secundum eum, qui legitimam hereditatem vindicabat, sententia dicta est․ sed creditor non bene legatariis per omnia comparatur, cum legata quidem aliter valere non possunt, quam si testamentum ratum esse constaret: enimvero fieri potest, ut et pignus recte sit acceptum nec tamen ab eo lis bene instituta.
D.20.1.3.1 Per iniuriam victus apud iudicium rem quam petierat postea pignori obligavit: non plus habere creditor potest, quam habet qui pignus dedit․ ergo summovebitur rei iudicatæ exceptione, tametsi maxime nullam propriam qui vicit actionem exercere possit: non enim quid ille non habuit, sed quid in ea re quæ pignori data est debitor habuerit, considerandum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
