Digesta Iustiniani 20.1.29
inscriptio Paulus libro quinto responsorum
D.20.1.29pr. Paulus respondit generalem quidem conventionem sufficere ad obligationem pignorum: sed ea, quæ ex bonis defuncti non fuerunt, sed postea ab herede eius ex alia causa adquisita sunt, vindicari non posse a creditore testatoris.
D.20.1.29.1 Si mancipia in causam pignoris ceciderunt, ea quoque, quæ ex his nata sunt, eodem iure habenda sunt․ quod tamen diximus etiam adgnata teneri, sive specialiter de his convenerit sive non, ita procedit, si dominium eorum ad eum pervenit qui obligavit vel heredem eius: ceterum si apud alium dominum pepererint, non erunt obligata.
D.20.1.29.2 Domus pignori data exusta est eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit: quæsitum est de iure pignoris․ Paulus respondit pignoris persecutionem perseverare et ideo ius soli superficiem secutam videri, id est cum iure pignoris: sed bona fide possessores non aliter cogendos creditoribus ædificium restituere, quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus pretiosior res facta est, reciperent.
D.20.1.29.3 Si sciente et consentiente domino servus, ut omnia bona domini pignori obligata essent, convenit, ipsum quoque qui cavit obligatum esse pignoris iure.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
