Digesta Iustiniani 20.1.16
inscriptio Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
D.20.1.16pr. Si fundus hypothecæ datus sit, deinde alluvione maior factus est, totus obligabitur.
D.20.1.16.1 Si nesciente domino res eius hypothecæ data sit, deinde postea dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum, quod ratum habet, voluisse eum retro recurrere ratihabitionem ad illud tempus, quo convenit․ voluntas autem fere eorum demum servabitur, qui et pignori dare possunt.
D.20.1.16.2 Si res hypothecæ data postea mutata fuerit, æque hypothecaria actio competit, veluti de domo data hypothecæ et horto facta: item si de loco convenit et domus facta sit: item de loco dato, deinde vineis in eo positis.
D.20.1.16.3 In vindicatione pignoris quæritur, an rem, de qua actum est, possideat is cum quo actum est․ nam si non possideat nec dolo fecerit quo minus possideat, absolvi debet: si vero possideat et aut pecuniam solvat aut rem restituat, æque absolvendus est: si vero neutrum horum faciat, condemnatio sequetur․ sed si velit restituere nec possit (forte quod res abest et longe est vel in provinciis), solet cautionibus res explicari: nam si caveret se restituturum, absolvitur․ sin vero dolo quidem desiit possidere, summa autem ope nisus non possit rem ipsam restituere, tanti condemnabitur, quanti actor in litem iuraverit, sicut in ceteris in rem actionibus: nam si tanti condemnatus esset, quantum deberetur, quid proderat in rem actio, cum et in personam agendo idem consequeretur?
D.20.1.16.4 Interdum etiam de fructibus arbitrari debet iudex, ut, ex quo lis inchoata sit, ex eo tempore etiam fructibus condemnet․ quid enim si minoris sit prædium, quam debetur? nam de antecedentibus fructibus nihil potest pronuntiare, nisi exstent et res non sufficit.
D.20.1.16.5 Creditor hypothecam sibi per sententiam adiudicatam quemadmodum habiturus sit, quæritur: nam dominium eius vindicare non potest. sed hypothecaria agere potest, et si exceptio obicietur a possessore rei iudicatæ, replicet: ‘si secundum me iudicatum non est’.
D.20.1.16.6 Si pluris condemnatus sit debitor non restituendo pignus, quam computatio sortis et usurarum faciebat, an, si tantum solverit, quantum debebat, exoneretur hypotheca? quod ego quantum quidem ad suptilitatem legis et auctoritatem sententiæ non probo: semel enim causa transire videtur ad condemnationem et inde pecunia deberi: sed humanius est non amplius eum, quam quod re vera debet, dando hypothecam liberare.
D.20.1.16.7 Aliena res utiliter potest obligari sub condicione, si debitoris facta fuerit.
D.20.1.16.8 Si duo pariter de hypotheca paciscantur, in quantum quisque obligatam hypothecam habeat, utrum pro quantitate debiti an pro partibus dimidiis, quæritur․ et magis est, ut pro quantitate debiti pignus habeant obligatum․ sed uterque, si cum possessore agat, quemadmodum? utrum de parte quisque an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim: sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque recte in solidum aget, si minus, unusquisque pro parte.
D.20.1.16.9 Potest ita fieri pignoris datio hypothecæve, ut, si intra certum tempus non sit soluta pecunia, iure emptoris possideat rem iusto pretio tunc æstimandam: hoc enim casu videtur quodammodo condicionalis esse venditio․ et ita divus Severus et Antoninus rescripserunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
