Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 20.1.15

DE PIGNORIBUS ET HYPOTHECIS ET QUALITER EA CONTRAHANTUR ET DE PACTIS EORUM

inscriptio Gaius libro singulari de formula hypothecaria

D.20.1.15pr. Et quæ nondum sunt, futura tamen sunt, hypothecæ dari possunt, ut fructus pendentes, partus ancillæ, fetus pecorum et ea quæ nascuntur sint hypothecæ obligata: idque servandum est, sive dominus fundi convenerit aut de usu fructu aut de his quæ nascuntur sive is, qui usum fructum habet, sicut Iulianus scribit.

D.20.1.15.1 Quod dicitur creditorem probare debere, cum conveniebat, rem in bonis debitoris fuisse, ad eam conventionem pertinet, quæ specialiter facta est, non ad illam, quæ cottidie inseri solet cautionibus, ut specialiter rebus hypothecæ nomine datis cetera etiam bona teneantur debitoris, quæ nunc habet et quæ postea adquisierit, perinde atque si specialiter hæ res fuissent obligatæ.

D.20.1.15.2 Qui res suas iam obligaverint et alii secundo obligant creditori, ut effugiant periculum, quod solent pati qui sæpius easdem res obligant, prædicere solent alii nulli rem obligatam esse quam forte Lucio Titio, ut in id quod excedit priorem obligationem res sit obligata, ut sit pignori hypothecæve id quod pluris est: aut solidum, cum primo debito liberata res fuerit․ de quo videndum est, utrum hoc ita se habeat, si et conveniat, an et si simpliciter convenerit de eo quod excedit ut sit hypothecæ? et solida res inesse conventioni videtur, cum a primo creditore fuerit liberata, an adhuc pars? sed illud magis est, quod prius diximus.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑