Digesta Iustiniani 20.1.11
inscriptio Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
D.20.1.11pr. Si is qui bona rei publicæ iure administrat mutuam pecuniam pro ea accipiat, potest rem eius obligare.
D.20.1.11.1 Si ἀντίχρησις facta sit et in fundum aut in ædes aliquis inducatur, eo usque retinet possessionem pignoris loco, donec illi pecunia solvatur, cum in usuras fructus percipiat aut locando aut ipse percipiendo habitandoque: itaque si amiserit possessionem, solet in factum actione uti.
D.20.1.11.2 Usus fructus an possit pignori hypothecæve dari, quæsitum est, sive dominus proprietatis convenerit sive ille qui solum usum fructum habet․ et scribit Papinianus libro undecimo responsorum tuendum creditorem et si velit cum creditore proprietarius agere ‘non esse ei ius uti frui invito se’, tali exceptione eum prætor tuebitur: ‘si non inter creditorem et eum ad quem usus fructus pertinet convenerit, ut usus fructus pignori sit’: nam et cum emptorem usus fructus tuetur prætor, cur non et creditorem tuebitur? eadem ratione et debitori obicietur exceptio.
D.20.1.11.3 Iura prædiorum urbanorum pignori dari non possunt: igitur nec convenire possunt, ut hypothecæ sint.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
