Digesta Iustiniani 20.1.1.2
inscriptio Papinianus libro undecimo responsorum
D.20.1.1pr. Conventio generalis in pignore dando bonorum vel postea quæsitorum recepta est: in speciem autem alienæ rei collata conventione, si non fuit ei qui pignus dabat debita, postea debitori dominio quæsito difficilius creditori, qui non ignoravit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit possidenti retentio.
D.20.1.1.1 Servo pignori dato peculium eius creditor citra conventionem specialiter super eo conceptam frustra distrahit, nec interest, quando servus domino peculium adquisierat.
D.20.1.1.2 Cum prædium pignori daretur, nominatim, ut fructus quoque pignori essent, convenit․ eos consumptos bona fide emptor utili Serviana restituere non cogetur: pignoris etenim causam nec usucapione peremi placuit, quoniam quæstio pignoris ab intentione dominii separatur: quod in fructibus dissimile est, qui numquam debitoris fuerunt.
D.20.1.1.3 Pacto placuit, ut ad diem usuris non solutis fructus hypothecarum usuris compensarentur fini legitimæ usuræ․ quamvis exordio minores in stipulatum venerint, non esse tamen irritam conventionem placuit, cum ad diem minore fænore non soluto legitimæ maiores usuræ stipulanti recte promitti potuerunt.
D.20.1.1.4 Cum prædium uxor viro donasset idque prædium vir pignori dedisset, post divortium mulier possessionem prædii sui reciperavit et idem prædium ob debitum viri pignori dedit․ in ea dumtaxat pecunia recte pignus a muliere contractum apparuit, quam offerre viro debuit meliore prædio facto, scilicet si maiores sumptus quam fructus fuissent, quos vir ex prædio percepit: etenim in ea quantitate proprium mulier negotium gessisse, non alienum suscepisse videtur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
