Digesta Iustiniani 2.9.5
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
D.2.9.5 Si servum in eadem causa sistere quidam promiserit et liber factus sistatur: si de ipso controversia est capitalium actionum iniuriarumque nomine, non recte sistitur: quia aliter de servo supplicium et verberibus de iniuria satisfit, aliter de libero vindicta sumitur vel condemnatio pecuniaria․ quod autem ad ceteras noxales causas pertinet, etiam in meliorem causam videtur pervenisse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
