Digesta Iustiniani 2.9.2.1
inscriptio Paulus libro sexto ad edictum
D.2.9.2pr. Sed alio iure utimur․ nam ex præcedentibus causis non liberatur noxæ deditus: perinde enim noxa caput sequitur, ac si venisset.
D.2.9.2.1 Si absens sit servus, pro quo noxalis actio alicui competit: si quidem dominus non negat in sua potestate esse, compellendum putat Vindius vel iudicio eum sisti promittere vel iudicium accipere, aut, si nolit defendere, cauturum, cum primum potuerit, se exhibiturum: sin vero falso neget in sua potestate esse, suscepturum iudicium sine noxæ deditione․ idque Iulianus scribit et si dolo fecerit, quominus in eius esset potestate․ sed si servus præsens est, dominus abest nec quisquam servum defendit, ducendus erit iussu prætoris: sed causa cognita domino postea dabitur defensio, ut Pomponius et Vindius scribunt, ne ei absentia sua noceat: ergo et actori actio restituenda est, perempta eo quod ductus servus in bonis eius esse coepit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
