Digesta Iustiniani 2.8.8
inscriptio Paulus libro quarto decimo ad edictum
D.2.8.8pr. De die ponenda in stipulatione solet inter litigatores convenire․ si non conveniat, Pedius putat in potestate stipulatoris esse: moderato spatio de hoc a iudice statuendo.
D.2.8.8.1 Qui mulierem adhibet ad satisdandum, non videtur cavere: sed nec miles nec minor viginti quinque annis probandi sunt: nisi hæ personæ in rem suam fideiubeant, ut pro suo procuratore․ quidam etiam, si a marito fundus dotalis petatur, in rem suam fideiussuram mulierem.
D.2.8.8.2 Si servus inveniatur, qui antequam iudicium accipiatur fideiussit iudicatum solvi: succurrendum est actori, ut ex integro caveatur. minori quoque viginti quinque annis succurrendum est, fortasse et mulieri propter imperitiam.
D.2.8.8.3 Si fideiussor iudicatum solvi stipulatori heres extiterit aut stipulator fideiussori, ex integro cavendum erit.
D.2.8.8.4 Tutor et curator, ut rem salvam fore pupillo caveant, mittendi sunt in municipium, quia necessaria est satisdatio: item de re restituenda domino proprietatis, cuius usus fructus datus est: item legatarius, ut caveat evicta hereditate legata reddi, et quod amplius per legem Falcidiam ceperit: heres quoque ut legatorum satisdet audiendus est, ut in municipium mittatur․ plane si misso iam legatario in possessionem, cum per heredem staret quominus caveret, heres postulet uti de possessione decedat paratumque se dicat in municipio cavere: impetrare non debebit․ diversum, si sine culpa aut dolo heredis missus sit in possessionem.
D.2.8.8.5 Iubetur iurare de calumnia, ne quis vexandi magis adversarii causa, forsitan cum Romæ possit satisdare, in municipium evocet: sed quibusdam hoc iusiurandum de calumnia remittitur, velut parentibus et patronis․ sic autem iurare debet qui in municipium remittitur ‘Romæ se satisdare non posse et ibi posse, quo postulat remitti, idque se non calumniæ causa facere’: nam sic non est compellendus iurare ‘alibi se quam eo loco satisdare non posse’, quia si Romæ non potest, pluribus autem locis possit, cogitur peierare.
D.2.8.8.6 Hoc autem tunc impetrabitur, cum iusta causa esse videbitur․ quid enim si, cum erat in municipio, noluit cavere? hoc casu non debet impetrare, cum per eum steterit, quominus ibi, ubi ire desiderat, satisdaret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
