Digesta Iustiniani 2.8.7.1
inscriptio Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
D.2.8.7pr. Si fideiussor non negetur idoneus, sed dicatur habere fori præscriptionem et metuat petitor, ne iure fori utatur: videndum quid iuris sit․ et divus Pius (ut et Pomponius libro epistularum refert et Marcellus libro tertio digestorum et Papinianus libro tertio quæstionum) Cornelio Proculo rescripsit merito petitorem recusare talem fideiussorem: sed si alias caveri non possit, prædicendum ei non usurum eum privilegio, si conveniatur.
D.2.8.7.1 Si necessaria satisdatio fuerit et non facile possit reus ibi eam præstare, ubi convenitur: potest audiri, si in alia eiusdem provinciæ civitate satisdationem præstare paratus sit․ si autem satisdatio voluntaria est, non in alium locum remittitur: neque enim meretur qui ipse sibi necessitatem satisdationis imposuit.
D.2.8.7.2 Si satisdatum pro re mobili non sit et persona suspecta sit, ex qua satis desideratur: apud officium deponi debebit si hoc iudici sederit, donec vel satisdatio detur vel lis finem accipiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
