Digesta Iustiniani 2.8.5
inscriptio Gaius libro primo ad edictum provinciale
D.2.8.5pr. Si vero pro condemnato fideiusserit et condemnatus decesserit aut civitatem Romanam amiserit, recte nihilo minus cum fideiussore eius agetur.
D.2.8.5.1 Qui pro rei qualitate evidentissime locupletem vel, si dubitetur, adprobatum fideiussorem iudicio sistendi causa non acceperit: iniuriarum actio adversus eum esse potest, quia sane non quælibet iniuria est duci in ius eum, qui satis idoneum fideiussorem det․ sed et ipse fideiussor, qui non sit acceptus, tamquam de iniuria sibi facta queri poterit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
