Digesta Iustiniani 2.8.4
inscriptio Paulus libro quarto ad edictum
D.2.8.4 Si decesserit qui fideiussorem dederit iudicio sistendi causa, non debebit prætor iubere exhibere eum․ quod si ignorans iusserit exhiberi vel post decretum eius ante diem exhibitionis decesserit, deneganda erit actio․ si autem post diem exhibitionis decesserit aut amiserit civitatem, utiliter agi potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
