Digesta Iustiniani 2.8.2.3
inscriptio Ulpianus libro quinto ad edictum
D.2.8.2pr. Fideiussor in iudicio sistendi causa locuples videtur dari non tantum ex facultatibus, sed etiam ex conveniendi facilitate.
D.2.8.2.1 Si quis his personis, quæ agere non potuerunt, fideiussorem iudicio sistendi causa dederit, frusta erit datio.
D.2.8.2.2 Prætor ait: ‘Si quis parentem, patronum patronam, liberos aut parentes patroni patronæ, liberosve suos eumve quem in potestate habebit, vel uxorem, vel nurum in iudicium vocabit: qualiscumque fideiussor iudicio sistendi causa accipiatur.’
D.2.8.2.3 Quod ait prætor ‘liberosve suos’, accipiemus et ex feminino sexu descendentes liberos․ parentique dabimus hoc beneficium non solum sui iuris, sed etiam si in potestate sit alicuius: hoc enim Pomponius scribit․ et filius fideiussor pro patre fieri potest, etiam si in alterius potestate sit․ nurum etiam pronurum et deinceps accipere debemus.
D.2.8.2.4 Quod ait prætor ‘qualiscumque fideiussor accipiatur’: hoc quantum ad facultates, id est etiam non locuples.
D.2.8.2.5 In fideiussorem, qui aliquem iudicio sisti promiserit, tanti quanti ea res erit actionem dat prætor․ quod utrum veritatem contineat an vero quantitatem, videamus․ et melius est ut in veram quantitatem fideiussor teneatur, nisi pro certa quantitate accessit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
