Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 2.8.15.1

QUI SATISDARE COGANTUR VEL IURATO PROMITTANT VEL SUÆ PROMISSIONI COMMITTANTUR

inscriptio Macer libro primo de appellationibus

D.2.8.15pr. Sciendum est possessores immobilium rerum satisdare non compelli.

D.2.8.15.1 Possessor autem is accipiendus est, qui in agro vel civitate rem soli possidet aut ex asse aut pro parte․ sed et qui vectigalem, id est emphyteuticum agrum possidet, possessor intellegitur․ item qui solam proprietatem habet, possessor intellegendus est․ eum vero, qui tantum usum fructum habet, possessorem non esse Ulpianus scripsit.

D.2.8.15.2 Creditor, qui pignus accepit, possessor non est, tametsi possessionem habeat aut sibi traditam aut precario debitori concessam.

D.2.8.15.3 Si fundus in dotem datus sit, tam uxor quam maritus propter possessionem eius fundi possessores intelleguntur.

D.2.8.15.4 Diversa causa est eius, qui fundi petitionem personalem habet.

D.2.8.15.5 Tutores, sive pupilli eorum sive ipsi possideant, possessorum loco habentur: sed et si unus ex tutoribus possessor fuit, idem dicendum erit.

D.2.8.15.6 Si fundum, quem possidebam, a me petieris, deinde cum secundum te esset iudicatum, appellaverim: an possessor eiusdem fundi sim? et recte dicetur possessorem me esse, quia nihilominus possideo, nec ad rem pertinet, quod evinci mihi ea possessio possit.

D.2.8.15.7 Possessor autem quis nec ne fuerit, tempus cautionis spectandum est: nam sicuti ei, qui post cautionem possessionem vendidit, nihil obest, ita nec prodest ei, qui post cautionem possidere coepit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑