Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 2.7.5

NE QUIS EUM QUI IN IUS VOCABITUR VI EXIMAT

inscriptio Ulpianus libro quinto ad edictum

D.2.7.5pr. Si per alium quis exemerit, hac clausula tenetur, sive præsens fuit sive absens.

D.2.7.5.1 In eum autem, qui vi exemit, in factum iudicium datur: quo non id continetur quod in veritate est, sed quanti ea res est ab actore æstimata, de qua controversia est․ hoc enim additum est, ut appareat etiam si calumniator quis sit, tamen hanc poenam eum persequi.

D.2.7.5.2 Docere autem debet quis per hanc exemptionem factum quo minus in ius produceretur․ ceterum si nihilo minus productus est, cessat poena: quoniam verba cum effectu sunt accipienda.

D.2.7.5.3 Hoc iudicium in factum est: et si plures deliquerint in singulos dabitur, et nihilo minus manet qui exemptus est obligatus:

D.2.7.5.4 Heredibus autem ita dabitur, si eorum intersit: neque autem in heredem neque post annum dabitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑