Digesta Iustiniani 2.7.3
inscriptio Ulpianus libro quinto ad edictum
D.2.7.3pr. Quod si servum quis exemit in ius vocatum, Pedius putat cessare edictum, quoniam non fuit persona, quæ in ius vocari potuit․ quid ergo? ad exhibendum erit agendum.
D.2.7.3.1 Si quis ad pedaneum iudicem vocatum quem eximat, poena eius edicti cessabit.
D.2.7.3.2 Quod prætor præcepit ‘vi eximat’: vi an et dolo malo? sufficit vi, quamvis dolus malus cesset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
