Digesta Iustiniani 2.5.2.6
inscriptio Paulus libro primo ad edictum
D.2.5.2pr. Ex quacumque causa ad prætorem vel alios, qui iurisdictioni præsunt, in ius vocatus venire debet, ut hoc ipsum sciatur, an iurisdictio eius sit.
D.2.5.2.1 Si quis in ius vocatus non ierit, ex causa a competenti iudice multa pro iurisdictione iudicis damnabitur: rusticitati enim hominis parcendum erit: item si nihil intersit actoris eo tempore in ius adversarium venisse, remittit prætor poenam, puta quia feriatus dies fuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
