Digesta Iustiniani 2.4.8
inscriptio Ulpianus libro quinto ad edictum
D.2.4.8pr. Adoptivum patrem, quamdiu in potestate est, in ius vocare non potest iure magis potestatis quam præcepto prætoris, nisi sit filius qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur․ sed naturalem parentem ne quidem dum est in adoptiva familia in ius vocari.
D.2.4.8.1 ‘Patronum’, inquit, ‘patronam’․ patroni hic accipiendi sunt, qui ex servitute manumiserunt: vel si collusionem detexit: vel si qui præiudicio pronuntietur esse libertus cum alioquin non fuerit, aut si iuravi eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iuraverit se libertum non esse.
D.2.4.8.2 Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius vocabor․ et Celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me vivo non transire: sed Iulianus contra scribit․ plerique Iuliani sententiam probant․ secundum quod eveniet, ut patronus quidem in ius vocetur, filius quasi innocens non vocetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
