Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 2.2.3.1

QUOD QUISQUE IURIS IN ALTERUM STATUERIT, UT IPSE EODEM IURE UTATUR

inscriptio Ulpianus libro tertio ad edictum

D.2.2.3pr. Si quis iniquum ius adversus aliquem impetravit, eo iure utatur ita demum, si per postulationem eius hoc venerit: ceterum si ipso non postulante, non coercetur․ sed si impetravit, sive usus est iure aliquo, sive impetravit ut uteretur licet usus non sit, hoc edicto puniatur.

D.2.2.3.1 Si procurator meus postulavit, quæritur, quis eodem iure utatur: et putat Pomponius me solum, utique si hoc ei specialiter mandavi vel ratum habui․ si tamen tutor vel curator furiosi postulaverit vel adulescentis, ipse hoc edicto coercetur․ item adversus procuratorem id observandum est, si in rem suam fuerit datus.

D.2.2.3.2 Hæc poena adversus omnem statuitur, qui in edictum incidit, non solum eo postulante qui ab eo læsus est, sed omni, qui quandoque experitur.

D.2.2.3.3 Si is pro quo spopondisti impetraverit, ne aliquis debitor ipsius adversus eum exceptione utatur, deinde tu in negotio, in quo spopondisti, velis exceptione uti: nec te nec ipsum oportet hoc impetrare, etsi interdum patiaris iniuriam, si solvendo debitor non sit․ sed si tu incidisti in edictum, reus quidem utetur exceptione, tu non utaris: nec poena tua ad reum promittendi pertinebit: et ideo mandati actionem non habebis.

D.2.2.3.4 Si filius meus in magistratu in hoc edictum incidit, an in his actionibus, quas ex persona eius intendo, hoc edicto locus sit? et non puto, ne mea condicio deterior fiat.

D.2.2.3.5 Quod autem ait prætor, ut is eodem iure utatur, an etiam ad heredem hæc poena transmittatur? et scribit Iulianus non solum ipsi denegari actionem, sed etiam heredi eius.

D.2.2.3.6 Illud quoque non sine ratione scribit non solum in his actionibus pati eum poenam edicti, quas tunc habuit cum incideret in edictum, verum si quæ postea ei adquirentur.

D.2.2.3.7 Ex hac causa solutum repeti non posse Iulianus putat: superesse enim naturalem causam, quæ inhibet repetitionem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑