Digesta Iustiniani 2.15.9
inscriptio Ulpianus libro primo opinionum
D.2.15.9pr. Qui cum tutoribus suis de sola portione administratæ tutelæ suæ egerat et transegerat, adversus eosdem tutores ex persona fratris sui, cui heres extiterat, agens præscriptione factæ transactionis non summovetur.
D.2.15.9.1 Transactio quæcumque fit, de his tantum, de quibus inter convenientes placuit, interposita creditur.
D.2.15.9.2 Qui per fallaciam coheredis ignorans universa, quæ in vero erant, instrumentum transactionis sine Aquiliana stipulatione interposuit, non tam paciscitur quam decipitur.
D.2.15.9.3 Ei qui, nondum certus ad se querellam contra patris testamentum pertinere, de aliis causis cum adversariis pacto transegit, tantum in his interpositum pactum nocebit, de quibus inter eos actum esse probatur․ his tantum transactio obest, quamvis maior annis viginti quinque eam interposuit, de quibus actum probatur․ nam ea, quorum actiones competere ei postea conpertum est, iniquum est peremi pacto․ id de quo cogitatum non docetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
