Digesta Iustiniani 2.15.8.7
inscriptio Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus
D.2.15.8pr. Cum hi, quibus alimenta relicta erant, facile transigerent contenti modico præsenti: divus Marcus oratione in senatu recitata effecit, ne aliter alimentorum transactio rata esset, quam si auctore prætore facta․ solet igitur prætor intervenire et inter consentientes arbitrari, an transactio vel quæ admitti debeat.
D.2.15.8.1 Eiusdem prætoris notio ob transactionem erit, sive habitatio sive vestiarium sive de prædiis alimentum legabitur.
D.2.15.8.2 Hæc oratio pertinet ad alimenta, quæ testamento vel codicillis fuerint relicta sive ad testamentum factis sive ab intestato․ idem erit dicendum et si mortis causa donata fuerint relicta vel ab eo, cui mortis causa donata sunt, relicta․ sed et si condicionis implendæ gratia relicta sunt, adhuc idem dicemus․ plane de alimentis, quæ non mortis causa donata sunt, licebit et sine prætore auctore transigi.
D.2.15.8.3 Sive igitur in menses singulos sive in dies sive in annos fuerint relicta, oratio locum habet․ sed et si non fuerint perpetuo relicta, sed usque ad annos certos, idem est.
D.2.15.8.4 Si integra quantitas alicui fuerit legata, ut ex usuris eius se alat et mortis tempore pecunias restituat: non cessabit oratio, licet non in annos singulos videatur id relictum.
D.2.15.8.5 Sed et si sit certa quantitas relicta Titio vel res ita, ut inde alimenta Seio præstentur: magis est ut transigere Titius possit, nec enim transactione Titii minuuntur alimenta Seii․ idemque est et si per fideicommissum alimenta ad hoc legatario fuerint relicta.
D.2.15.8.6 Eam transactionem oratio improbat, quæ idcirco fit, ut quis repræsentatam pecuniam consumat․ quid ergo si quis citra prætoris auctoritatem transegerit, ut quod per singulos annos erat ei relictum, consequeretur per singulos menses? aut quid si, quod per singulos menses ei relictum erat, consequeretur per singulos dies? quid deinde si, quod consummato anno ut acciperet, initio anni consequatur? et puto eam transactionem valere, quia meliorem condicionem suam alimentarius tali transactione facit: noluit enim oratio alimenta per transactionem intercipi.
D.2.15.8.7 Nihil autem interest, utrum libertini sint quibus alimenta relicta sunt an ingenui, satis locupletes an minus.
D.2.15.8.8 Vult igitur oratio apud prætorem de istis quæri: in primis de causa transactionis, dein de modo, tertio de persona transigentium.
D.2.15.8.9 In causa hoc erit requirendum, quæ causa sit transigendi: sine causa enim neminem transigentem audiet prætor․ causæ fere huiusmodi solent allegari: si alibi domicilium heres, alibi alimentarius habeat: aut si destinet domicilium transferre alter eorum: aut si causa aliqua urgueat præsentis pecuniæ: aut si a pluribus ei alimenta relicta sint et minutatim singulos convenire difficile ei sit: aut si qua alia causa fuit, ut plures solent incidere, quæ prætori suadeant transactionem admittere.
D.2.15.8.10 Modus quoque pecuniæ, quæ in transactionem venit, æstimandus est: ut puta quantitas transactionis․ nam etiam ex modo fides transactionis æstimabitur․ modus autem pro ætate eius, qui transigit, arbitrandus est et valetudine: nam alias cum puero, alias cum iuvene, alias cum sene transigi palam est: constat enim alimenta cum vita finiri.
D.2.15.8.11 Sed et personarum contemplatio habenda est, hoc est, cuius vitæ sint hi, quibus alimenta relicta sunt: utrum frugi vitæ hi sint, qui alias sufficere sibi possint, an sequioris, qui de alimentis pendeant․ in persona eius, a quo alimenta relicta sunt, hæc erunt specienda: in quibus sunt facultatibus, cuius propositi, cuius opinionis․ tunc enim apparebit, numquid circumvenire velit eum, cum quo transigit.
D.2.15.8.12 Qui transigit de alimentis, non videbitur neque de habitatione neque de vestiario transegisse, cum divus Marcus specialiter etiam de istis transigi voluerit.
D.2.15.8.13 Sed et si quis de alimentis transegerit, non habebit necesse etiam de habitatione vel ceteris invitus transigere: poterit igitur vel de omnibus simul vel de quibusdam facere transactionem.
D.2.15.8.14 De calciario quoque arbitrio prætoris transigendum est.
D.2.15.8.15 Si uni pluribusve fundus ad alimenta fuerit relictus velintque eum distrahere: necesse est prætorem de distractione eius et transactione arbitrari․ sed si pluribus fundus ad alimenta fuerit relictus et hi inter se transigant: sine prætoris auctoritate facta transactio rata esse non debet․ idem est et si ager fuerit in alimenta obligatus: nam nec pignus ad hoc datum inconsulto prætore poterit liberari.
D.2.15.8.16 Arbitratu prætoris vel de universis alimentis vel de parte eorum transigi oportere plus quam manifestum est.
D.2.15.8.17 Si prætor aditus citra causæ cognitionem transigi permiserit, transactio nullius erit momenti: prætori enim ea res quærenda commissa est, non neglegenda nec donanda․ sed et si non de omnibus inquisierit, quæ oratio mandat, hoc est de causa de modo de personis transigentium, dicendum est, quamvis de quibusdam quæsierit, transactionem esse irritam.
D.2.15.8.18 Sed nec mandare ex hac causa iurisdictionem vel præses provinciæ vel prætor poterit.
D.2.15.8.19 Transactiones alimentorum etiam apud procuratorem Cæsaris fieri possunt: scilicet si a fisco petantur alimenta․ secundum quæ et apud præfectos ærarii transigi poterit.
D.2.15.8.20 Si cum lis quidem esset de alimentis, transactum autem de lite fuisset: transactio valere inconsulto prætore non potest, ne circumveniatur oratio․ fingi enim lites poterunt, ut transactio etiam citra prætoris fiat auctoritatem.
D.2.15.8.21 Si eidem alimenta et præterea legatum præsenti die datum sit, et transactum fuerit citra prætoris auctoritatem: id quod datum est imputabitur prius in legatum quod præsenti die datum est, superfluum in alimentariam causam.
D.2.15.8.22 Si quis de alimentis transegerit sine prætoris auctoritate, id quod datum est in præterita alimenta cedet․ nec interest tantum in quantitate sit debita, quantum datum est, an minus, an plus: nam et si minus sit, adhuc tamen id quod in solutum datum est in præterita alimenta imputabitur․ sane si is, qui de alimentis transegit, locupletior factus sit ea solutione: in quod factus sit locupletior æquissimum erit in eum dari repetitionem: nec enim debet ex alieno damno esse locuples.
D.2.15.8.23 Si in annos singulos certa quantitas alicui fuerit relicta homini honestioris loci veluti salarium annuum vel usus fructus, transactio et sine prætore fieri poterit: ceterum si usus fructus modicus alimentorum vice sit relictus, dico transactionem citra prætorem factam nullius esse momenti.
D.2.15.8.24 Si cui non nummus ad alimenta, sed frumentum atque oleum et cetera, quæ ad victum necessaria sunt, fuerint relicta: non poterit de his transigere, sive annua sive menstrua ei relinquantur․ si tamen ita sine prætore transegerit, ut in vicem eorum nummum quotannis vel quotmensibus acciperet et neque diem neque modum permutavit, sed tantum genus: vel ex contrario si pactus fuerit, ut in generibus alimenta acciperet, quæ in nummis ei relicta fuissent: vel si vinum pro oleo vel oleum pro vino vel quid aliud commutavit: vel locum permutavit, ut quæ erant ei Romæ alimenta relicta, in municipio vel in provincia acciperet vel contra: vel personam commutavit, ut quod a pluribus erat accepturus, ab uno acciperet: vel alium pro alio debitorem acceperit: hæc omnia habent disceptationem prætoris et pro utilitate alimentarii recipienda sunt.
D.2.15.8.25 Si ad habitationem certa quantitas sit annua relicta et ita sit transactum sine prætore, ut habitatio præstetur, valet transactio, quia fructus habitationis præstatur, licet ruinæ vel incendio subiecta transactio est․ per contrarium quoque si pro habitatione, quæ erat relicta, placuerit certam quantitatem præstari, transactio rata est et citra prætorem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
