Digesta Iustiniani 2.15.7
inscriptio Ulpianus libro septimo disputationum
D.2.15.7pr. Et post rem iudicatam transactio valet, si vel appellatio intercesserit vel appellare potueris.
D.2.15.7.1 Si fideiussor conventus et condemnatus fuisset, mox reus transegisset cum eo, cui erat fideiussor condemnatus: an transactio valeat quæritur: et puto valere, quasi omni causa et adversus reum et adversus fideiussorem dissoluta․ si tamen ipse fideiussor condemnatus transegit, etsi transactio non peremit rem iudicatam, tamen eo quod datum est relevari rem iudicatam oportet.
D.2.15.7.2 Usque adeo autem quod datum est etiamsi non proficit ad transactionem, extenuat tamen rem iudicatam, ut inde sit et dictum et rescriptum circa alimentorum transactionem citra prætoris auctoritatem factam, ut quod datum est proficiat ad alimenta: ita ut, si quid amplius ex causa alimentorum deberi potest, id præstetur, quod autem datum est, imputetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
