Digesta Iustiniani 2.14.9
inscriptio Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum
D.2.14.9pr. Si plures sint qui eandem actionem habent, unius loco habentur․ ut puta plures sunt rei stipulandi vel plures argentarii, quorum nomina simul facta sunt: unius loco numerabuntur, quia unum debitum est․ et cum tutores pupilli creditoris plures convenissent, unius loco numerantur, quia unius pupilli nomine convenerant․ nec non et unus tutor plurium pupillorum nomine unum debitum prætendentium si convenerit, placuit unius loco esse․ nam difficile est, ut unus homo duorum vicem sustineat․ nam nec is, qui plures actiones habet, adversus eum, qui unam actionem habet, plurium personarum loco accipitur.
D.2.14.9.1 Cumulum debiti et ad plures summas referemus, si uni forte minutæ summæ centum aureorum debeantur, alii vero una summa aureorum quinquaginta: nam in hunc casum spectabimus summas plures, quia illæ excedunt in unam summam coadunatæ.
D.2.14.9.2 Summæ autem applicare debemus etiam usuras.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
