Digesta Iustiniani 2.14.8
inscriptio Papinianus libro decimo responsorum
D.2.14.8 Maiorem esse partem pro modo debiti, non pro numero personarum placuit․ quod si æquales sint in cumulo debiti, tunc plurium numerus creditorum præferendus est․ in numero autem pari creditorum auctoritatem eius sequetur prætor, qui dignitate inter eos præcellit․ sin autem omnia undique in unam æqualitatem concurrant, humanior sententia a prætore eligenda est․ hoc enim ex divi Marci rescripto colligi potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
