Digesta Iustiniani 2.14.58
inscriptio Neratius libro tertio membranarum
D.2.14.58 Ab emptione venditione, locatione conductione ceterisque similibus obligationibus quin integris omnibus consensu eorum, qui inter se obligati sint, recedi possit, dubium non est․ Aristoni hoc amplius videbatur, si ea, quæ me ex empto præstare tibi oporteret, præstitissem et cum tu mihi pretium deberes, convenisset mihi tecum, ut rursus præstitis mihi a te in re vendita omnibus, quæ ego tibi præstitissem, pretium mihi non dares tuque mihi ea præstitisses: pretium te debere desinere, quia bonæ fidei, ad quam omnia hæc rediguntur, interpretatio hanc quoque conventionem admittit․ nec quicquam interest, utrum integris omnibus, in quæ obligati essemus, conveniret, ut ab eo negotio discederetur, an in integrum restitutis his, quæ ego tibi præstitissem, consentiremus, ne quid tu mihi eo nomine præstares․ illud plane conventione, quæ pertinet ad resolvendum id quod actum est, perfici non potest, ut tu quod iam ego tibi præstiti contra præstare mihi cogaris: quia eo modo non tam hoc agitur, ut a pristino negotio discedamus, quam ut novæ quædam obligationes inter nos constituantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
