Digesta Iustiniani 2.14.47
inscriptio Scævola libro primo digestorum
D.2.14.47pr. Emptor prædii viginti caverat se soluturum et stipulanti spoponderat: postea venditor cavit sibi convenisse, ut contentus esset tredecim et ut ea intra præfinita tempora acciperet: debitor ad eorum solutionem conventus pactus est, si ea soluta intra præfinitum tempus non essent, ut ex prima cautione ab eo petitio esset․ quæsitum est an, cum posteriore pacto satisfactum non sit, omne debitum ex prima cautione peti potest․ respondi secundum ea, quæ proponerentur, posse.
D.2.14.47.1 Lucius Titius Gaium Seium mensularium, cum quo rationem implicitam habebat propter accepta et data, debitorem sibi constituit et ab eo epistulam accepit in hæc verba: ‘Ex ratione mensæ, quam mecum habuisti, in hunc diem ex contractibus plurimis remanserunt apud me ad mensam meam trecenta octaginta sex et usuræ quæ competierint. summam aureorum, quam apud me tacitam habes, refundam tibi․ si quod instrumentum a te emissum, id est scriptum, cuiuscumque summæ ex quacumque causa apud me remansit, vanum et pro cancellato habebitur.’ quæsitum est, cum Lucius Titius ante hoc chirographum Seio nummulario mandaverat, uti patrono eius trecenta redderet, an propter illa verba epistulæ, quibus omnes cautiones ex quocumque contractu vanæ et pro cancellato ut haberentur cautum est, neque ipse neque filii eius eo nomine conveniri possunt․ respondi, si tantum ratio accepti atque expensi esset computata, ceteras obligationes manere in sua causa.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
