Digesta Iustiniani 2.14.4.ult
inscriptio Paulus libro tertio ad edictum
D.2.14.4pr. Item quia conventiones etiam tacite valent, placet in urbanis habitationibus locandis invecta illata pignori esse locatori, etiamsi nihil nominatim convenerit.
D.2.14.4.1 Secundum hæc et mutus pacisci potest.
D.2.14.4.2 Huius rei argumentum etiam stipulatio dotis causa facta est: nam ante nuptias male petitur, quasi si hoc expressum fuisset, et nuptiis non secutis ipso iure evanescit stipulatio․ idem Iuliano placet.
D.2.14.4.3 Ex facto etiam consultus, cum convenisset, ut donec usuræ solverentur sors non peteretur, et stipulatio pure concepta fuisset, condicionem inesse stipulationi, atque si hoc expressum fuisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
