Digesta Iustiniani 2.14.35
inscriptio Modestinus libro secundo responsorum
D.2.14.35 Tres fratres Titius et Mævius et Seia communem hereditatem inter se diviserunt instrumentis interpositis, quibus divisisse maternam hereditatem dixerunt nihilque sibi commune remansisse caverunt․ sed postea duo de fratribus, id est Mævius et Seia, qui absentes erant tempore mortis matris suæ, cognoverunt pecuniam auream a fratre suo esse substractam, cuius nulla mentio instrumento divisionis continebatur․ quæro an post pactum divisionis de subrepta pecunia fratribus adversus fratrem competit actio․ Modestinus respondit, si agentibus ob portionem eius, quod subreptum a Titio dicitur, generalis pacti conventi exceptio his, qui fraudem a Titio commissam ignorantes transegerunt, obiciatur, de dolo utiliter replicari posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
