Digesta Iustiniani 2.14.23
inscriptio Paulus libro tertio ad edictum
D.2.14.23pr. Fideiussoris autem conventio nihil proderit reo, quia nihil eius interest a debitore pecuniam non peti․ immo nec confideiussoribus proderit.
D.2.14.23.1 neque enim quoquo modo cuiusque interest, cum alii conventio facta prodest, sed tunc demum, cum per eum, cui exceptio datur, principaliter ei qui pactus est proficiat: sicut in reo promittendi et his qui pro reo obligati sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
