Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 2.14.21

DE PACTIS

inscriptio Paulus libro tertio ad edictum

D.2.14.21pr. et heredi patris vivo filio: post mortem vero filii nec patri nec heredi eius, quia personale pactum est.

D.2.14.21.1 Quod si servus, ne a se peteretur, pactus fuerit, nihil valebit pactum: de doli exceptione videamus․ et si in rem paciscatur, proderit domino et heredi eius pacti conventi exceptio: quod si in personam pactum conceptum est, tunc domino doli superest exceptio.

D.2.14.21.2 Nos autem his, qui in nostra potestate sunt, paciscendo prodesse non possumus: sed nobis id profuturum, si nomine eorum conveniamur, Proculus ait: quod ita recte dicitur, si in paciscendo id actum sit. ceterum si paciscar, ne a Titio petas, deinde actionem adversus me nomine eius instituas, non est danda pacti conventi exceptio: nam quod ipsi inutile est, nec defensori competit․ Iulianus quoque scribit, si pater pactus sit, ne a se neve a filio petatur, magis est ut pacti exceptio filio familias danda non sit, sed doli prosit.

D.2.14.21.3 Filia familias pacisci potest, ne de dote agat, cum sui iuris esse coeperit.

D.2.14.21.4 Item filius familias de eo, quod sub condicione legatum est, recte paciscetur.

D.2.14.21.5 In his, qui eiusdem pecuniæ exactionem habent in solidum, vel qui eiusdem pecuniæ debitores sunt, quatenus alii quoque prosit vel noceat pacti exceptio, quæritur․ et in rem pacta omnibus prosunt, quorum obligationem dissolutam esse eius qui paciscebatur interfuit. itaque debitoris conventio fideiussoribus proficiet,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑