Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 2.14.10

DE PACTIS

inscriptio Ulpianus libro quarto ad edictum

D.2.14.10pr. Rescriptum autem divi Marci sic loquitur, quasi omnes creditores debeant convenire․ quid ergo si quidam absentes sint? num exemplum præsentium absentes sequi debeant? sed an et privilegiariis absentibus hæc pactio noceat, eleganter tractatur: si modo valet pactio et contra absentes․ et repeto ante formam a divo Marco datam divum Pium rescripsisse fiscum quoque in his casibus, in quibus hypothecas non habet, et ceteros privilegiarios exemplum creditorum sequi oportere․ hæc enim omnia in his creditoribus, qui hypothecas non habent, conservanda sunt.

D.2.14.10.1 Si pacto subiecta sit poenæ stipulatio, quæritur, utrum pacti exceptio locum habeat an ex stipulatu actio․ Sabinus putat, quod est verius, utraque via uti posse prout elegerit qui stipulatus est: si tamen ex causa pacti exceptione utatur, æquum erit accepto eum stipulationem ferre.

D.2.14.10.2 Plerumque solemus dicere doli exceptionem subsidium esse pacti exceptionis: quosdam denique, qui exceptione pacti uti non possunt, doli exceptione usuros et Iulianus scribit et alii plerique consentiunt․ ut puta si procurator meus paciscatur, exceptio doli mihi proderit, ut Trebatio videtur, qui putat, sicuti pactum procuratoris mihi nocet, ita et prodesse,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑