Digesta Iustiniani 2.14.1
inscriptio Ulpianus libro quarto ad edictum
D.2.14.1pr. Huius edicti æquitas naturalis est․ quid enim tam congruum fidei humanæ, quam ea quæ inter eos placuerunt servare?
D.2.14.1.1 Pactum autem a pactione dicitur (inde etiam pacis nomen appellatum est)
D.2.14.1.2 et est pactio duorum pluriumve in idem placitum et consensus.
D.2.14.1.3 Conventionis verbum generale est ad omnia pertinens, de quibus negotii contrahendi transigendique causa consentiunt qui inter se agunt: nam sicuti convenire dicuntur qui ex diversis locis in unum locum colliguntur et veniunt, ita et qui ex diversis animi motibus in unum consentiunt, id est in unam sententiam decurrunt․ adeo autem conventionis nomen generale est, ut eleganter dicat Pedius nullum esse contractum, nullam obligationem, quæ non habeat in se conventionem, sive re sive verbis fiat: nam et stipulatio, quæ verbis fit, nisi habeat consensum, nulla est.
D.2.14.1.4 Sed conventionum pleræque in aliud nomen transeunt: veluti in emptionem, in locationem, in pignus vel in stipulationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
