Digesta Iustiniani 2.13.9.pr
inscriptio Paulus libro tertio ad edictum
D.2.13.9pr. Quædam sunt personæ, quas rationes nobis edere oportet nec tamen a prætore per hoc edictum compelluntur․ veluti cum procurator res rationesve nostras administravit, non cogitur a prætore per metum in factum actionis rationes edere: scilicet quia id consequi possumus per mandati actionem․ et cum dolo malo socius negotia gessit, prætor per hanc clausulam non intervenit: est enim pro socio actio․ sed nec tutorem cogit prætor pupillo edere rationes: sed iudicio tutelæ solet cogi edere.
D.2.13.9.1 Nihil interest, si successores aut pater aut dominus argentarii eiusdem fuerunt professionis: quia cum in locum et in ius succedant argentarii, partibus eius fungi debent․ is autem, cui argentarius rationes suas legavit, non videbitur contineri, quia iuris successor his verbis significatur: non magis, quam si ei vivus eas donasset. sed nec heres tenebitur, cum nec possideat nec dolo malo fecerit: sed si ei, antequam eas legatario traderet, renuntiatum fuerit, ne ante eas tradat, tenebitur quasi dolo fecerit: item antequam eas tradat, tenebitur․ quod si nihil dolo fecerit, causa cognita legatarius cogendus est edere.
D.2.13.9.2 Nummularios quoque non esse iniquum cogi rationes edere Pomponius scribit: quia et hi nummularii sicut argentarii rationes conficiunt, quia et accipiunt pecuniam et erogant per partes, quarum probatio scriptura codicibusque eorum maxime continetur: et frequentissime ad fidem eorum decurritur.
D.2.13.9.3 Ceterum omnibus postulantibus et iurantibus non calumniæ causa petere rationes, quæ ad se pertineant, edi iubet.
D.2.13.9.4 Ad nos enim pertinet non tantum cum ipsi contraximus vel successimus ei qui contraxit, sed etiam si is qui in nostra potestate est contraxit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
