Digesta Iustiniani 2.13.7
inscriptio Paulus libro tertio ad edictum
D.2.13.7pr. veluti si peregre habere quod primum editum est doceat: vel minus plene editum: vel eas rationes, quas casu maiore, non vero neglegentia perdiderit․ nam si eo casu amisit, cui ignosci debeat, ex integro edi iubebit.
D.2.13.7.1 Hæc vox ‘iterum’ duas res significat: alteram, qua demonstraretur tempus secundum, quod Græci δεύτερον dicunt: alteram, quæ ad insequentia quoque tempora pertinet, quæ Græce dicitur πάλιν, quod ita accipitur ‘quotiens opus erit’․ nam potest fieri ut bis editam sibi rationem quis perdiderit: ut verbum iterum pro sæpius accipiatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
